octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta
uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia
Phadaia de Besecath
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per
omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad
sinistram
anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan
filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae
inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a
populo
deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et
distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad
instauranda sarta tecta templi
tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta
conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad
instaurandum templum
verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed
in potestate habeant et in fide
dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis
repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et
legit illud
venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod
praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae
repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur
fabris a praefectis operum templi Domini
narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi
Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta
sua
et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et
Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis
dicens
ite et consulite Dominum super me et super populo et super
omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna
enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt
patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum
est nobis
ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et
Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue
filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in
secunda locutique sunt ad eam
et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc
et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis
inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur
indignatio mea in loco hoc et non extinguetur
regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic
dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti
verba voluminis
et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino
auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti
vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus
idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad
sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala
quae inducturus sum super locum istum